HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XLV: De tabernaculo faciendo

#Exod. XXIV#Exod. XXV#Est autem Setim nomen montis, et regionis, et arboris, quae similis est albae spinae in foliis, et est levissimum lignum, et imputribile, et incremabile

Ingressusque Moyses medium nebulae, fuit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, nec comedens, nec bibens. Et ait Dominus ad eum: Sume primitias, id est pretiosa quaeque a populo Israel, sed ab eo tantum, qui ultroneus obtulerit, aurum scilicet, et argentum, et aes, hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, id est setam hyacinthini, purpurei, coccinei coloris, et byssum quod est genus lini Aegyptii molle, et candidum, pilos quoque caprarum, et pelles arietum rubricatas, quas parthicas dicimus, quia Parthi sic colorari eas excogitaverunt, et pelles hyacinthinas, et ligna setim., oleum quoque ad luminaria; aromata in unguenta, et thymiamata boni odoris, et lapides onychinos, sardonices, et gemmas, et faciant mihi sanctuarium, ut habitem in medio eorum, ne sit eis labor recurrere ad montem hunc, juxta similitudinem tabernaculi, quod ostendam tibi facies illud ita.